monumenta.ch > Plinius > sectio 132

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 131
{XXVI} Proprium autem inter liquores vino mucescere aut in acetum verti, extantque medicinae volumine. faex vini siccata recipit ignes ac sine alimento per sese flagrat. cinis eius nitri naturam habet easdemque vires, hoc amplius quod pinguior sentitur.